Oct. 18, AD 2008Hodie Sandrae Ramos blogem legi et mihi dixi:-"Ut latine magis scribas opportet."-Tempus tamen non habeo.-Tempus ut pigritias facias habes, ergo ad latinam scribendam illum quoque habes.- Sed, latina mea ridicula, rubesco.- Lege quae ex antiquiis Sandra Scripsi: "Nec ulla est disciplina quae non peccando discatur". Nec studentibus tuis illa verba ipsa dicis?
- Scribam, scribam; nugas etiam scribam...
Quid faciam?
Nipponiae aestas
Iul. 26. AD. 2008Calor, calor et calor, ille Nipponiae ueneficus calor canicularis quis ex mane usque ad uesperem ad insaniam nos omnes advertit. Quid faciat? Nihil facendum esse puto: aquam quam plurimam bibere, frigidas ablutiones continuas facere, corporis magnas exercitationes uitare. Ego pereo, ualete uos.
Lineae Duae
Traducción, aquí.
Hodie noui lectores mihi scripserunt. Animum non habeo ut lingua latina utar -tempus quoque- sed illis nouis amicis lineas duas scribere decidi. Laetitia magna notitias vestras legi. Gratias uobis ago. Valete.
Georgi Borrow "The Bible in Spain"
Traducción aquí
Prius in Tokionis tabernarum librariarum uico, Kanda, librum palmarium inueni: Georgi Borrow The Bible in Spain. Data nulla inscripta, nescio cum imprimatus esset, sed quemque, ob uisum, ueterem esse agnoscere puto, fortasse centum annorum antiquum. Pretium: ienes centum quinquaginta! Eodem peculio aquae poculum, Tokionis, bibere non possum! Celeriter hunc "non nouum lepidum libellum" emi. Cum perueni domum, ibi -et in raedis quae domum me uexerant huius libri magnam partem legi.
Auctor, fortis anglicus uir qui duocentibus annis antea dierum nostrarum uixit, peragrens Iberiam, Biblias, hispanica lingua impressas, uendidit. Non ouis catholicae ecclesiae gregis, sed anglicanae, erat; at, cum, sua aetate profecta, illas paginas scripsit, memorias Hispaniae calidissimas habebat. In libri limine haec:In Spain I passed five years, which, if not the most evenful, were, I have no hesitation in saying, the most happy years of my existence. Of Spain, at the present time now that the day-dream has vanished, never, alas! to return, I entertain the warmest admiration: she is the most magnificent country in the world, probably the most fertile, and certainly, with the finest climate. Whether her children are worthy of their mother, is another question, which I shall not attempt to answer; but content myself with observing that, amongst much that is lamentable and reprehensible, I have found much that is noble and to be admired; much stern heroic virtue; much savage and horrible crime; of low vulgar vice very little...
Hispanici hodierni, si haec legerent, fortasse admirentur quod illo tempore homo peregrinus sic de eorum patria scribat, et etiam homo nationis illius de qua, ipso uero tempore, Leander Fernández de Moratín, in Apuntaciones sueltas de Inglaterra, scripsit:El pecado mortal de los ingleses, el que cubre toda la nación y hace fastidiosos a sus individuos, es el orgullo; pero tan necio, tan incorregible, que no se les puede tolerar. ¿Se habla de religión? Todas las demás naciones son fatuas, supersticiosas y fanáticas en sus principios y prácticas religiosas.
Vero sic gloriosi anglici erant? Ego, qui iam meae uitae tertiam partem in alienis finibus uixi hoc intellexi: quod ipsus videre speras id, in externa natione, uidebis. Christophori Columbi adnotationes lege: id paradisum quod quaerebat in America inuenit. Solas res mirabiles uidit, sed non eas quas ante oculos stabant: illas quas sperabat, illas quas in de Oriente tractantis libris, in Sanctis Scripturis, legerat.
Si de me ipso loquor, ita dicam: cum in Iaponiam ueni cuncta magnifica erant. Omnia preterita, quae longos annos de historia Iaponica legeram, ea uidebat, no res quae ante os meum habebat. Magnifica spectare mihi opus erat. Si haec aliena terra, in qua solus et sine amico ullo colebat, quae in orbis terminis erat, splendida, praeclarissima non fuisset, ego miser, hic, quod fecisset?
Georgo Borrow Hispania natio perfecta erat, incolae nondum. Si barbari isti orbis terrae optimissimi fuissent, quia ille in Hispania Scripturas Sacras uendebat? Certe: in eorum cordibus bonum semen dormebat. Ita ille, qui hoc semen uiderat, per Hispaniam exantlabat
Hoc quod libentius credere uolumus id credemus. Hoc quod ante oculos nostros apparere uolumus, id apparet. Haec res crudelis? Nescio. Sed certe mentis nostrae magnificae uiris manifestatio est. Omnes illam uim nobis habere gnoscamus; hodie et non cras illae uis potestate fruemur.
Omnibus gratias ago
September, XV, AD MMMVII, Saturni Dies.
Hesterna die hunc blogem incepi et hodie, cum eum miro, stupefactus sum: aliquis no solum uerba mea legit, sed etiam opinionem suam scripsit! Ut ueritatem dicam, opiniones tres in pagina electronica sunt. Rem mirabilem esse puto, et lectoribus gratias ago. Certe res quas ego scripsi nemo legere putaui, et si, fortasse, aliquis eas legerit, neminem uerba sua relinquere credebat. Lector unus, "elfotero-nis" nomine, scripsit: "Laetificat me legere scriptum in latinam linguam. Expecto magis et cum substantia. Vale." Gratias ei iterum ago, et excusationes deprecor, ut rem cum substantia scriptam mea manus forsitam perficere non potest. Alter lector, ignota lingua, suas cogitationes inscripsit. Adhuc quae uoluntas aut quae lingua sit, aut cui orbis parti pertineat, inuenire non possum. Sed ego, linguas undique amans, insolita verba spiciens, ea me laetificauerunt: satanica esse non puto, sed, fortasse satanica sint, cum omnia, quae in orbe, Dei opera sunt, quoque bonas et perfectas esse puto...
Hodie lepida dies. September in Iaponia perfecta aetas mihi est. Filius cum amicis agro fruetur et ego, uxore cara uolente, idem facturus sum. Vale.
Et dixi (Deo volente): ''Nunc incipio''
Idus septembris, AD 2007, Veneris Dies.
Hodie hunc blogem incipio. Primum lingua hispanica aut anglica aut iaponica scribere putaui, sed iam spiritum meum mutaui et latina pergere decidi. Cur linguam latinam saeculo XXI sententias scribere? Nescio, fortasse quia longe publico non scripsi et nunc terreo. Hispanicam meam terribilem esse puto. Latinam quoque terribilem, sed has sententias nostri temporis homines non multos intellegere puto. Longos annos antea cotidie tres, quattuor horas ad scribendas meas cogitaniones dedicauit. Hodie uim non habeo ut longam storiam componeam aut minimum carmen canam. Cum aliquid scribo, pagina conclusa, illa quae scripsi redo et cito pudore rubesco. Latina nostro tempore neminis natiua lingua est. Id puto, et sine cordis magna palpitatione scribere possum.
Hoc bloge linguam latinam scribendam alteram causam habeo: principio cum in huius blogis paginam electronicam intraueram modo portae liminis quaestio erat: Blog tuus de qua substantia uel natura constitutus erit? Sine ulla cogitatione ex machina scripsi: "De lingua scribam"... de iaponica, anglica, hispanica... latina quoque.
Subscribe to:
Posts (Atom)