Occidentis pluuia


Iul. 30 AD 2008

Pluuia cadit. Pluuia haec, benefica, dulcis, caliphonicissima; pluuia illa quae, quia cum rhythmis variis sonas non nipponica miraris, sed cantabrica aut gallaica mihi similior es. Huius aestatis diuam pluuiam, quis te non amet?

Nipponiae aestas

Iul. 26. AD. 2008
Calor, calor et calor, ille Nipponiae ueneficus calor canicularis quis ex mane usque ad uesperem ad insaniam nos omnes advertit. Quid faciat? Nihil facendum esse puto: aquam quam plurimam bibere, frigidas ablutiones continuas facere, corporis magnas exercitationes uitare. Ego pereo, ualete uos.

Iacobus Magnus

Iul. 25. AD. 2008
Hodie apostolo sancto Iacobo Magno dies dicata est. Quia magnus non sum, mihi dies festus non est. Sed caro patri et nonnullis amicis salutationem meam mittere uolui. Omnes longam et fortunatam uitam habeatis. Amen.