Quid faciam?

Oct. 18, AD 2008

Hodie Sandrae Ramos blogem legi et mihi dixi:
 -"Ut latine magis scribas opportet." 
-Tempus tamen non habeo. 
-Tempus ut pigritias facias habes, ergo ad latinam scribendam illum quoque habes.
- Sed, latina mea ridicula, rubesco.
- Lege quae ex antiquiis Sandra Scripsi: "Nec ulla est disciplina quae non peccando discatur". Nec studentibus tuis illa verba ipsa dicis?

- Scribam, scribam; nugas etiam scribam...

7 comments:

CaSFidelis said...

Aude, amice Iacobe, scribere scribere et scribere, quia si meas nugas legisti, ego ipsa te legam, legam et legam.

Quid tibi pro tali munere reddam?
Quid nisi adponam uocem et sonum pulchris nugis quas puellae suae Lesbiae miser Catullus olim?

Zoerardus said...

Iacobe Nipponice, hodie commentarii tui interretiales mihi occurrerunt, velim tantum scias eos mihi affatim placere. Singuli commentarii plerumque breves, sed, dixerim, admodum poetici ibi leguntur. Novum lectorem attraxisti. Zoerardus

Magister Piazza said...

Salve,

Ego quoque nuper blogum tuum inveni, cum gaudio legi, et valde te adhortor ad latinam multum scribendam. Si omnes nos scribemus sicut tu incepisti, non tantum crescet facultas latine communicandi, sed etiam mundus Latinus interretialis--praecipue quoniam lectores possunt perlegere commentarios latinos ab omnibus mundi angulis scriptos. Ergo scribe! Valeas. Ioannes.

Anonymous said...

Tibi gratulor, Iacob optime, pro conatibus tuis. Crebro latine conscribendum est, quia sine linea progredi nequimus. Scio te bene laborare. Me iuvat litteras tuas legere degustareque. Spero te legere et me saepe saepius scribere.
Valeas quam maxime!
Dr.Ivo da Conceiçao Souza (Goa, India)

Aluarus said...

Salve Iacobe!

Modo inveni blogum tuum, quem libenter legi, et valde miratus sum.

Magis magique miror hispanos praecipue latinistas in rete esse!

Te rogo ut saepius litteras novas ex Iaponia tuas scribas, quaeso, quas magno gaudio legam!

Valeas optime, Iacobe!

Anonymous said...

As a brand new blogger I discovered this informative article really handy, thank you for sharing with us

Anonymous said...

Con éste ya son 642 los enlaces a webs o blogs de latín que tengo en mi blog de idiomas. Visitadlo y os sorprenderéis. Saludos