Et dixi (Deo volente): ''Nunc incipio''

Idus septembris, AD 2007, Veneris Dies.

Hodie hunc blogem incipio. Primum lingua hispanica aut anglica aut iaponica scribere putaui, sed iam spiritum meum mutaui et latina pergere decidi. Cur linguam latinam saeculo XXI sententias scribere? Nescio, fortasse quia longe publico non scripsi et nunc terreo. Hispanicam meam terribilem esse puto. Latinam quoque terribilem, sed has sententias nostri temporis homines non multos intellegere puto. Longos annos antea cotidie tres, quattuor horas ad scribendas meas cogitaniones dedicauit. Hodie uim non habeo ut longam storiam componeam aut minimum carmen canam. Cum aliquid scribo, pagina conclusa, illa quae scripsi redo et cito pudore rubesco. Latina nostro tempore neminis natiua lingua est. Id puto, et sine cordis magna palpitatione scribere possum.

Hoc bloge linguam latinam scribendam alteram causam habeo: principio cum in huius blogis paginam electronicam intraueram modo portae liminis quaestio erat: Blog tuus de qua substantia uel natura constitutus erit? Sine ulla cogitatione ex machina scripsi: "De lingua scribam"... de iaponica, anglica, hispanica... latina quoque.

No comments: