Georgi Borrow "The Bible in Spain"


Traducción aquí


Prius in Tokionis tabernarum librariarum uico, Kanda, librum palmarium inueni: Georgi Borrow The Bible in Spain. Data nulla inscripta, nescio cum imprimatus esset, sed quemque, ob uisum, ueterem esse agnoscere puto, fortasse centum annorum antiquum. Pretium: ienes centum quinquaginta! Eodem peculio aquae poculum, Tokionis, bibere non possum! Celeriter hunc "non nouum lepidum libellum" emi. Cum perueni domum, ibi -et in raedis quae domum me uexerant huius libri magnam partem legi.
Auctor, fortis anglicus uir qui duocentibus annis antea dierum nostrarum uixit, peragrens Iberiam, Biblias, hispanica lingua impressas, uendidit. Non ouis catholicae ecclesiae gregis, sed anglicanae, erat; at, cum, sua aetate profecta, illas paginas scripsit, memorias Hispaniae calidissimas habebat. In libri limine haec:
In Spain I passed five years, which, if not the most evenful, were, I have no hesitation in saying, the most happy years of my existence. Of Spain, at the present time now that the day-dream has vanished, never, alas! to return, I entertain the warmest admiration: she is the most magnificent country in the world, probably the most fertile, and certainly, with the finest climate. Whether her children are worthy of their mother, is another question, which I shall not attempt to answer; but content myself with observing that, amongst much that is lamentable and reprehensible, I have found much that is noble and to be admired; much stern heroic virtue; much savage and horrible crime; of low vulgar vice very little...


Hispanici hodierni, si haec legerent, fortasse admirentur quod illo tempore homo peregrinus sic de eorum patria scribat, et etiam homo nationis illius de qua, ipso uero tempore, Leander Fernández de Moratín, in Apuntaciones sueltas de Inglaterra, scripsit:
El pecado mortal de los ingleses, el que cubre toda la nación y hace fastidiosos a sus individuos, es el orgullo; pero tan necio, tan incorregible, que no se les puede tolerar. ¿Se habla de religión? Todas las demás naciones son fatuas, supersticiosas y fanáticas en sus principios y prácticas religiosas.


Vero sic gloriosi anglici erant? Ego, qui iam meae uitae tertiam partem in alienis finibus uixi hoc intellexi: quod ipsus videre speras id, in externa natione, uidebis. Christophori Columbi adnotationes lege: id paradisum quod quaerebat in America inuenit. Solas res mirabiles uidit, sed non eas quas ante oculos stabant: illas quas sperabat, illas quas in de Oriente tractantis libris, in Sanctis Scripturis, legerat.

Si de me ipso loquor, ita dicam: cum in Iaponiam ueni cuncta magnifica erant. Omnia preterita, quae longos annos de historia Iaponica legeram, ea uidebat, no res quae ante os meum habebat. Magnifica spectare mihi opus erat. Si haec aliena terra, in qua solus et sine amico ullo colebat, quae in orbis terminis erat, splendida, praeclarissima non fuisset, ego miser, hic, quod fecisset?

Georgo Borrow Hispania natio perfecta erat, incolae nondum. Si barbari isti orbis terrae optimissimi fuissent, quia ille in Hispania Scripturas Sacras uendebat? Certe: in eorum cordibus bonum semen dormebat. Ita ille, qui hoc semen uiderat, per Hispaniam exantlabat

Hoc quod libentius credere uolumus id credemus. Hoc quod ante oculos nostros apparere uolumus, id apparet. Haec res crudelis? Nescio. Sed certe mentis nostrae magnificae uiris manifestatio est. Omnes illam uim nobis habere gnoscamus; hodie et non cras illae uis potestate fruemur.

1 comment:

Irisatus Iocohamiensis said...

Jacobo Nipponico Irisatus Iocohamiensis salutem dat.

Inveni nomen tuum ac hunc blogem in foro Latinitatis Vivae.

Laetor etiam aliquem in urbe propinqua incolantem conoscere in illo foro latino interretiale.

Scripsitis " Si haec aliena terra, in qua solus et sine amico ullo colebat, quae in orbis terminis erat, splendida, praeclarissima non fuisset, ego miser, hic, quod fecisset?"

Si de me ipso loquor, Francogallia mihi terra mirabilis erat cum juvenis eram. Sed nunc pulchrius splendiusque mare quod video a Shonandaira quam mare mediteraneum esse puto.

Fortasse id est causa qua in hac terra natale maneam....

Vale.

P.S
Nova verba tua latine scripta legere velim