Omnibus gratias ago

September, XV, AD MMMVII, Saturni Dies.

Hesterna die hunc blogem incepi et hodie, cum eum miro, stupefactus sum: aliquis no solum uerba mea legit, sed etiam opinionem suam scripsit! Ut ueritatem dicam, opiniones tres in pagina electronica sunt. Rem mirabilem esse puto, et lectoribus gratias ago. Certe res quas ego scripsi nemo legere putaui, et si, fortasse, aliquis eas legerit, neminem uerba sua relinquere credebat. Lector unus, "elfotero-nis" nomine, scripsit: "Laetificat me legere scriptum in latinam linguam. Expecto magis et cum substantia. Vale." Gratias ei iterum ago, et excusationes deprecor, ut rem cum substantia scriptam mea manus forsitam perficere non potest. Alter lector, ignota lingua, suas cogitationes inscripsit. Adhuc quae uoluntas aut quae lingua sit, aut cui orbis parti pertineat, inuenire non possum. Sed ego, linguas undique amans, insolita verba spiciens, ea me laetificauerunt: satanica esse non puto, sed, fortasse satanica sint, cum omnia, quae in orbe, Dei opera sunt, quoque bonas et perfectas esse puto... 

Hodie lepida dies. September in Iaponia perfecta aetas mihi est. Filius cum amicis agro fruetur et ego, uxore cara uolente, idem facturus sum. Vale.

No comments: